Epistola II ad Corinthos*

Caput 5: Versus 2

Nam.Non solum pro praesenti inhabitatione, sed etiam,in hoc,id est in consideratione hujus tantae gloriae,ingemiscimus.Ex dilatione desiderii: quod non faceremus, nisi essemus certi. In cujus rei figura Axa filia Caleb petiit irriguum superius et irriguum inferius, ut nos lacrymas effundamus, non solum pro praesentis incolatus miseria, sed pro dilatione supernae gloriae. Ingemiscimus, quia cupimus super invocationem animae, quam jam accepimus.De coelo.Id est, optamus habere immortale et impassibile corpus, ad similitudinem coelestium.Nam et qui,etc. Quasi dicat: Nos perfectiores pro dilatione gemimus, quia etiam minus perfecti, qui carnem fovent. Inter hos autem se Apostolus connumerat ne illi de se minus sentiant.
(* Traductions européennes)